OCR
epistola est, Jacobi Antiquarii, mire gravis et erudita, quem mihi virum minime alioqui facie notum, saepenumero tamen Laurentius Medices meus a literis, a moribus, a prudentia commendaverat. In ea profecto epistola, nec honestam indolem, nec expressam quandam vetustatis imaginem, nec textum illud operosius, quale vestrum est, nec ullum denique stili cultioris ornamentum requisiveris, ut admitti, ni fallor, in istam quasi praerogativam tribuum iure debeat. Sed de hoc ipsi videritis. 2. Epistolam vero ad me tuam legit idem Laurentius, et quidem non incuriose, lectamque verbis exquisitissimis laudavit sic ut mihi quoque apud illum magna accesserit de tuo felici calamo commendatio. Nam quanquam mihi ille vir plus meritis semper tribuit, tamen ut tuas legit literas, visus est nescio quo pacto favere propensius iudicio de me suo, et pluris aliquanto me post eam diem facere, quam antea consuevisset. Iamne igitur sentis quantopere isto literarum nomine debeam tibi, per quem factum sit ut sibi iam Laurentius ipse placeat, quod ego non displiceam? Quare te rogo, cum tibi a re publica ocium fuerit, scribas aliquando ad Politianum tuum, putesque te non epistolas ad ipsum sed stipendia mittere, sed sacerdotia, sed honoris titulos, omniaque denique vitae humanae commoda. Quorum cum semper auctor ei Laurentius unus extiterit, tanto subinde potiora collaturus videtur, quanto eundem gratiorem vobis, hoc est religiossisimis artium bonarum censoribus, intellexerit. 3. Ioannes Picus Mirandula, lux omnium doctrinarum, salutem tibi adscribit, et ut item Merulae Puteolanoque nunties uterque rogamus. Vale. Florentiae, Calendis Decemb. MCCCCLXXXVITIT 141