OCR
les naenias, alius pervigilio licentiosas cantilenas efflagitat. Ille mihi proprios amores stultus stultiori narrat, ille symbolum poscit quod suae tantum pateat, caeterorum frustra coniecturas exerceat. Mitto scholasticorum garritus intempestivos, versificatorum nugas, seque et sua de more admirantium, quae cottidie cuncta demissis auriculis perpetior. Quid plebeculam dicam, vel urbanam vel agrestem, quae me tota urbe ad suum negocium quasi naso bubalum trahit. Ergo dum proterve instantibus negare nihil audeo, cogor et amicos vexare caeteros et (quod molestissimum est) ipsius in primis Laurentii mei Medicis abuti facilitate. Quare adeo mihi nullus inter haec scribendi restat aut commentandi locus ut ipsum quoque horarium sacerdotis officium pene (quod vix expiabile credo) minutatim concidatur. Postremo cum nihil faciam, nunquam sum tamen ociosus; immo dum cuiusvis esse compellor, nec meus esse plane nec cuiusquam possum. Proinde sicubi distulero posthac aut omisero ad te responsum, scito me statim, sicuti soleam, nugas agendo fuisse occupatum. 3. Laurentius Medices noster, vel ex epistolis tuis, quas ei semper honoris mei causa recito, vel ex huius magni Pici testimonio, qui tibi plurimum tribuere solet, ita te iam diligit ut nobiscum fere contendat. Hermolaum vero ipsum Romae, hoc est quam oculatissimo loco, legatum fore mire gavisus est, etiam studiorum nomine, quem sic expectamus avide ut spe iam totum pene contriverimus. Quod si, semel in itere exceptus, abire a nobis properabit, iam nunc dico atque edico, ’Vae hominis togae, vae laciniis!’ 4. Alexandri vero quos ais De anima libros, nullos ipsi prorsus hic habemus. Sed nec extare quidem suspicabamur, quod ex indice quoque ipso quem Seraticus ad te misit animadvertes. Quin rogamus ego et Picus ut, cum Venetias (quod propediem fore nuntiant) remeaveris, eius describendi copiam Laurentii Medicis librario facias. Equidem nonnullas Alexandri huius peracutas in philosophia quaestiones, anno iam tum superiore, Latinas feci. Sed et te quaepiam scriptoris eiusdem narrat Seraticus interpretari. Tum Grimanus proxima aestate missurum se mihi exemplar alterum, quod tibi pridem commodaverat, ultro est pollicitus. Qua de re coniecturam facio potuisse illud accidere ut eundem uterque, 137