OCR
2. Scio istic apud vos esse conplura Alexandri Aphrodisei volumina in variis generibus doctrinarum, praecipue vero in philosophia naturali. Sunt item apud me hic nonnulla illius opera, mire erudita et gravia. In his habentur duo volumina Ilepi wuxfis, quae per hos dies perlegi. Alterum ex his voluminibus principium habet eiusmodi: Ilepi wuxfjs ti r’Eoti kal Tig adrfg r) odola. Is libellus apud me fere post principium mutilus est. Cupio me certiorem reddas numquid apud vos in delectissima ista Medicum bibliotheca totius atque incolumis sit. Quod si, ut spero, illaesus et integer, mihi gratissimum facies si primum eius libri caput transcribi feceris, et ad me mitti curaveris. Si negocium librario commiseris, neque praeceleri, vix horam absumet. 3. Vale. Picum meum salvere iube. Cum dico Picum, doctos etiam omnes intellego. Iterum vale. Mediolani, pridie Calendas Apriles MCCCCLXXXX XIII. Angelus Politianus Hieronymo Donato suo s. d. 1. Etsi literarum tuarum semper incredibili desiderio tenor, propterea quod mihi ex eruditione fructus, ex elegantia voluptas, ex auctoritate summus honos conciliatur, facile tamen id ego differri nonnunquam patior, vel ne te a studiis avocem potioribus, vel certe ut exemplum mihi tuum, sexcentas iam debenti epistolas, patrocinetur. Roges causas tanti debiti. Non inficior desidiam esse primam, quae mihi semper, nescio quo pacto, fuit in deliciis. Sed tamen et occupatiunculae, vel trichae potius ineptae quaedam molestaeque nimis, ocium omne meum pene inter se scripulatim partiuntur. 2. Nam si quis breve dictum quod in gladii capulo vel in anuli legatur emblemate, si quis versum lecto aut cubiculo, si quis insigne aliquod, non argento dixerim, sed fictilibus omnino suis desiderat, illico ad Politianum cursitat, omnesque iam parietes a me, quasi a limace, videas oblitos argumentis variis et titulis. Ecce alius Bacchanalibus Fesceninorum argutias, alius conciliabulis sanctas sermocinationes, alius citharae miserabi135