OCR
ita laudantem vicissim te laudo; quippe in reponendis beneficiis lex est illa Hesiodi custodienda, ut eadem mensura reddas, aut etiam cumulatiore, si possis. Sed cum tu (quas habes orationis divitias), cum tu, inquam, isto ingenio vir, istaque doctrina, in me unum e medio homunculum laudes tantas, ipso (quod aiunt) horreo, congesseris, qui possum ego, de reditu maligni incultique soli, saltem alterum tantum tibi, nedum plus aliquid, remetiri, nisi tamen, velut Echo illa, tuas tibi voces regeram atque refundam? Sed vereor ne si quaecunque dederis resignavero, tibique laudes tuas quas precario possideam remisero,°® nudum ipse me statuam et, ut illa Aesopi cornicula plumis ablatis, moveam risum. 3. Atqui tamen nec illud saltem me potes ingrati reum peragere cum vicariam pro me solutionem sponte suscipiat ac meas partes sublevet sacer hic — Picus dicam, an Phoenix? — cuius tu semper in ore illo es, Musarum Gratiarumque pleno, quo scilicet inspirante nos quoque impellimur ad te, supra etiam quam valemus, sed tamen adhuc infra quam cupimus, efferendum. Nam par quidem tanto perferendo oneri ipse est solus. Nos autem de eo sic pendemus ut de magnete Platonis anuli ferrei, ipseque in nos vim quandam arcanam depluit, quasi €vOovotaopov, qui plus etiam posse nos cogit quam sponte possumus. Ipse quasi pausarius modos et incitamenta dat nobis laudandi tui, laudandi una tecum Hermolai Barbari, hominis, ut mihi quidem videtur, unius ex reliquiis aurei saeculi, quamvis ipse longe doctior, et non illi sanctiores. Sed ingressos plerunque nos super vobis aliquid paywéeiv, tam multa in caelum aura levat ut Icarium quandoque casum formidemus. Vides autem nunc quoque me, quasi VuHpÉÀNTTOV, etiam in epistola nescioquid exhibere dOvpauBikwtepov. Quid tu igitur frontem obducis? An scilicet te fugit indulgendum hoc mihi, quicquid est furoris, vel quod omnis paulo humanioris iuxta adamo ac sum (quod dicitur) amussis alba, vel quod tibi quoque non abhorrens videor a Musis, Picoque item ipsi, et fortasse Hermolao, triumviris scilicet literariis, qui si me vel tantillum probatis, iam nunc medium ostendo digitum, non popello tantum, et literatoribus, sed philosophis adeo ipsis, ne excepto quidem Platone, sed Florentino. Vale. § Butler latin szövegében hibdsan remissero a remisero helyett. Poliziano: Letters, 118. 129