OCR
humanitate tua, tum quod tov Movowv kanvpÓ oTÓHATV per te, gui eruditissimus es, me conciliari convenit. 5. Vale, et puta nihil mihi tuis literis esse iucundius. Plura laxiore ocio ad te scribam. Venetiis, XVI Kalendas Ianuarias MCCCCLXXXIII X. Angelus Politianus Hieronymo Donato suo s. d. 1. In epistola quadam tua ad Picum nostrum cum me pleraque delectassent, tum ut ad te scriberem subinvitavit iudicium quod affers de Rustico nostra, utinam quidem tam verum quam honorificum, quod ego tamen non iudicium adeo de me sed studium potius in me ac beneficium interpretor. Neque enim ita mihi sum inexploratus ut tibi, amicissimo homini, atque ob id minus integro iudici, plus de me credendum statuam quam ipse mihi, nisi forte ita me ludit illa poetarum (quod Horatius inquit) amabilis insania ut nunquam congrediar mecum, nunquam de tergo in pectus manticam revocem. Quod si poeticen sequitur, velut umbra corpus, caecus ille amor sui, qui gtAavtia dicitur quaeque plerosque infatuat, ’et tollens vacuum plus nimio gloria verticem,’ fateor iam nunc, piget me candidatum poetices haberi, tam ingrata vice, tam tristi ac poenitenda mercede. Alioqui ne Lycius quidem ille me stultior ypboea xaAkeiwv demutaverit &katöußora Evveaßowv. 2. Caeterum nihil minus debemus tibi, vel sentienti de nobis vel sentiri ab aliis postulanti qua nec agnoscat conscientia nostra nec ferat pudor. Sive enim, ut caeteros fallas, ne tua quidem ornamenta, hoc est laudum tuarum supellectilem, mihi invides, sive ipse falleris potius, meaque te vel vitia delectant, utrunque amoris est, et quidem non vulgaris, siquidem Achilles quoque Patroclo sua arma induit, et Alcaeum vatem naevus etiam in articulo pueri delectabat. Quare, si me amas, id quod scio, iam scilicet dubitare non potes quin ego te redamem, siquidem aiunt amorem nullo magis emi quam se ipso. Neque tamen sicut amantem mutuo amo, > Butler nem javitotta a latin szovegben az alabbi, nem egyeztett gérog alakot: otoua. Poliziano: Letters, 114. 127