OCR
VIII. Angelus Politianus Ioviano Pontano s. d. 1. Etsi magnum te dolorem Ferdinandi regis interitu cepisse non dubito, propterea quod in illo et auctoritas et sapientia tanta fuit quantam vix in rege unquam alio meminimus, tamen cum mecum ipse considero quis ei regi rex succedat, pene esse nefas arbitror vel te vel quenquam ex iis qui rebus vestris favent, quorum de numero nos quoque sumus, maiore aliquo in Juctu moestitiaque versari. Nam cum vobis regni haeres (quod felix faustumque sit) Alfonsus alter, maximus natu, filius obtigerit, cuius excellens ingenium, singularis virtus, incredibilis sapientia bello et pace claruit, ingrati profecto fuerimus, si non quantum relictum sed quantum sit ademptum respexerimus, praesertim cum subsidiis tot tantique regnum fulciatur. 2. Dux enim suffectus Calabris Ferdinandus, alter Alfonsi filius, quem et ipsum nobis fama refert omnibus corporis animique dotibus excellere, sicut multis magnisque rebus, non dubium iam regiae cuiusdam indolis specimen dederit. Accedit eo Federicus, magna prudentia, magna dexteritate, magno usu rerum, sed maiore in regem fratrem benivolentia, fide, pietate. Mitto necessitudines alias, opes, exercitus, duces, socios, studia, popularium praesidia, munimenta, propugnacula, quae nullis pene humanis viribus labefactari posse videantur. Opem vero divinam quis, rogo, vel sperare vel polliceri sibi magis potest quam qui Turcos impios ferro ignique sequens non tam ab oppido Hydrunte quam, ut mihi videtur, ab Roma ipsa, quam primum petebant, atque adeo a sanctissimis illis altaribus expulerit? 3. Quapropter, tametsi magna omnino fata est iactura Ferdinandi obitu, tamen quoniam vigiliam quasi suam filio tradidit, regemque pro se quem potissimum voluit reliquit, in omni genere laudis excellentem, non debetis ullo pacto, mi Pontane, quicunque inter officia regis estis, moerori vos dedere, sed animo praesenti (quod equidem te facere arbitor) praesto esse, diligentiamque omnem vestram videlicet ad eum (quantum quidem fieri potest) cura, labore, molestiaque levandum conferre. Te vero etiam seorsum gratias agere Deo maximo convenit, quod eum quem in hanc spem a tenero educasti, quem disciplinis ornasti, quem praeceptis instituisti, regem iam vides, atque ita regem, non modo ut regno pulcher117