OCR
aliis eas notis indicavit quam Dioscorides, guamvis et ipse, non recte in omnibus imitando Dioscoridem, libros suos innumeris implevit erroribus, guos nisi sperarem aliguando in lucem fore detegendos studio ac diligentia inclyti praesulis Hermolai Barbari, Patriarchae Aguileiensis, viri omnium disciplinarum peritissimi, libentius sane aliguanto notarem guam hosce Plinii in praesentia sim recitaturus, tum guia magis me iuvat contra homines barbaros guam Latinos agere, tum quia maius humano generi ex Serapionis inscitia guam ex Plinio periculum imminet, siguidem aetate nostra omnes fere medici in simplicium medicaminum cognitione Serapionem seguuntur, Plinium autem nec legendum guidem existimant, guod eum in numero grammaticorum vel oratorum, non autem philosophorum aut medicorum habendum iudicent. 6. Ego vero, etsi non infitias eo Plinium omnium doctrinarum studia excoluisse, multa tamen de quibus in suis de naturali historia libris conscripsit non satis illi comperta atque explorata fuisse crediderim. Ex quo illud secutum est, ut cum non ea scriberet quae ipse novisset sed quae potius a diversis auctoribus varie scripta collegisset, saepius diversa pro eisdem atque eadem pro diversis retulisse videatur. Quam quidem rem me tibi homini doctissimo facile probaturum spero si, paululum seposito affectu, non tanquam Plinii patronus sed potius iudex haec quae in Plinio notaturi sumus errata diligentius perpendere atque examinare volueris. Vale. 111