OCR
VII. Nicolaus Leonicenus Angelo Politiano suo s. d. 1. Gaudeo plurimum, Angele vir doctissime, studium meum in refellenda inscitia barbarorum qui de medicina scripserunt abs te, nunquam satis laudato viro, probari. Non enim ego id de te sentio quod forte plerique qui in ea haeresi sunt, hominem eloquentem non posse de aliis disciplinis iudicare, quasi earum peritia carere sit necessarium ei qui bonarum literarum ac politioris humanitatis studiis fuerit imbutus. Novi ego tum perspicacissimum ingenium, novi fervens iam inde a pueritia studium, non minus ad philosophiae doctrinam quam ad oratoriam atque poeticam capessendam, in quibus omnibus tantum profecisti ut tua te patria inclita Florentia omnium liberalium artium utatur praeceptore. 2. Nec sane mirandum te unum esse perpaucorum qui aetate nostra eloquentiam cum sapientia iunxerunt, cum in eiusdem sapientiae studio habeas ducem ac comitem divino virum ingenio, loannem Picum Mirandulam nostrum, cum quo dies ac noctes in omni doctrinarum meditatione versaris, ac praeterea tibi omnia ad ingenue philosophandum adiumenta suppeditet favor ac gratia Laurentii Medicis, maximi hac tempestate studiorum patroni, qui missis per universum terrarum orbem nuntiis in omni disciplinarum genere libros summa ope conquirit, nulli sumptui parcit quo tibi ac reliquis praeclaris ingeniis bonarum artium studia aemulantibus instrumenta abundantissima paret. Audivi te referente vocem illam praeclaram ex Laurentii ore prodiisse, optare tanta sibi abs te ac Pico nostro ad libros emendos praestari incitamenta ut tandem, deficientibus sumptibus, totam supellectilem oppignerare cogatur. Cum igitur omnia et animi et fortunae bona in te cumulatissima sint, nihil est quod, Angelo Politiano pro me contra barbaros pronuntiante, quempiam deinceps timere debeam qui illorum patrocinium sit suscepturus. 3. Quod autem, ut iure a me barbaros reprehendi iudicasti, ita non approbas quod Plinium, de vita ac literis optime meritum, intra eandem cum barbaris aleam posuerim, cuius tanta sit apud peritissimum quenquam auctoritas ut aut eam tentare non debuerim, aut si omnino convellendam duxeram, fortius id a me fieri quam adhuc fecisse videar oportuerit, si me forte hisce verbis, ut qui mecum amice omnia potes, temeritatis atque 107