OCR
cisthide tacet omnino superius, hoc est libro sexto decimo, inter hederas, cum de erythrano tamen loguatur. 6. Ouid guod nec cisthon alibi usguam nominat inter hederas, nec maris foeminaegue discrimen tam cisthi proprium guam omnium plane arborum virgultorumque videtur, quod nec idem Plinius dissimulat? Quid quod flos quoque diversus perhibetur, in hedera quidem maris et foeminae concolor, in cistho autem plane discolor? Nam quod hederaceum silvestri rosae comparat, non tam colorem insinuari quam lanuginem puto qualis intra rosas est. Unde etiam hederae florem yvow6dn Theophrastus appellaverit. 7. Satis igitur, ut arbitror, apparet nihil esse quod nos fateri cogat Plinium libro sexto decimo cisthon inter hederas retulisse, qui tamen idem libro quarto et vigesimo sic hederae cisthon quemadmodum et chamaecisson adnexuit, non quia cisthon hederamque esse idem crediderit, sed quod eam Graeci vicino (sic enim inquit) vocabulo appellent. Quare ne quenquam similitudo vocabuli falleret, ibi potissimum distinctiones adhibuit ubi confusionis occasio nascebatur. Nec eo contentus etiam cisthi proprietates prorsus ab hedera diversas adiecit. Nusquam enim hederam sic ante descripserat ut aut maiorem thymo aut ocimi foliis aut postremo albo esse flore docuerit. Quamobrem quis iam dubitet ’Secundum’ Plinium pronuntiari oportere, quem ne suspitio quidem ulla istius erroris attingat. 8. Illud obiter mirari me fateor: quid ita tibi in mentem venerit ledon herbam (seu tu ladam mavis, unde et ladanum vocetur) Latinam vocem arbitrari? Prorsus quasi non et Dioscorides et alii veteres Graeci passim ut patria vernaculaque utantur tam, hercules, quam et ladano. 9. Haec habui, mi Nicolae, quae tibi pro Plinio (verane an falsa nescio, sed mihi tamen verisimilia) obiicerem, quae si tibi doctissimo homini probabuntur, laetabor equidem Latinum auctorem non in eadem esse alea qua barbari. Sin minus, expecto iam quid ad haec nostra qualiacunque respondeas. Etenim cum gravissima sit apud eruditissimum quenque Plinii auctoritas, aut non tentanda fuit, aut aliquanto fortius quam certe adhuc fecisse videris convellenda. Vale. 105