OCR
minem eruditissimum, cupiebamque sine exceptione ab omnibus te posse laudari, ideo quae sentiebam a lividulis fortasse notatum iri, ea tibi clandestina aliqua via nota fieri desideravi. Delectatus sum vehementer tua ista probitate, qua neque tulisti aegre te commoneri, et rogasti ut de caeteris idem facerem, quia eis te gratiam habere profitearis qui ab erroribus te vindicaverint. Non ego tantum mihi arrogo, ut quod tu ignoraveris, ego id me scire credam. Sed scribentibus omnibus id usu venire solet, ut in scriptis suis, dum nova sunt, relegendis, vel obaudiant vel conniveant (ut taceam opiniones nonnullas quarum inventionibus applaudunt), quod ni ita esset, non in praeceptis haberemus, ’Nonumque prematur in annum.’ Si quid autem a me bene dictum videatur, Terentianum illud, non tamen assentatorie, respondebo: ’Ridiculum. Non enim cogitaras. Caeterum idem istuc, tute melius quanto invenisses.’ 2. Ut aliquando ad rem veniam: dabo operam, ut qui residui sunt apud mercatorem libri tui non nisi ex tua sententia exeant. Ego sumptu meo habueram librum ipsum apud me hospitem. Posteaquam tamen etiam gratis alterum fratrem in contubernio esse voluisti. Usus sum tua liberalitate ut ego munificus esse possim et ut tibi plus debeam. Leoniceno et Pictorio munus tuum tradam, cum abs te responsum accepero. 3. Magnificis Laurentio et Pico me commendes rogo. Vale. Ferrariae, IIIT Calendas lanuarias MCCCCLXX XVIII XXII. Angelus Politianus Baptistae Guarino suo s. d. 1. Bene habet. Amicos undique Miscellanea nobis aut comparant aut excitant. Undique epistolae ad nos vel de nobis excellentium virorum plenae studii, plenae laudum, vel proximae duae abs te. Quam ingenuae, bone Deus, quam simplices, quam liberales, quantis postremo et quibus aspersae amoris notis! Mitto enim quam elegantes et doctae. Proprium videlicet hoc eius domus in qua duntaxat etiam ipsa bonarum artium sunt incunabula. Quos igitur mihi tanta ista seu iudicia seu studia vestra ad83