OCR
ra defraudat, quod et in ’Pliadum’ vocabulo non reformidat. Postremo quaeris, idem ut, cur et Boeotia’ scribam; sed enim quaerere ego quoque vicissim poteram cur tu ’Boetia’ potius, nullo scilicet in has vocales Graecarum transitu, quem modo vel praecepta tradiderint vel rationes persuaserint vel auctoritas comprobaverit, nisi forte vulgus imperitum respicimus, nullo prorsus habendum numero apud eruditos, quorum te principem semper existimavimus. Adde quod hanc nostram vocis istius scripturam, sicut e Graeco primum demigravit, intemeratam servant exemplaria, quaecunque adhuc incorruptae vetustatis indole censentur. 7. Haec igitur habui nunc quidem quae pro mea causa dicerem. Verum quando tu unus omnium aetatis nostrae professorum celeberrimus aliter sentis, nihil iam credo mihi, sed ad Pyrrhonios plane deficio, nec esse prorsus aut afhrmo posthac aut nego quicquam sicuti nobis vel a sensibus ipsis vel ab animo denique repraesentatur. Cupio tamen et de caeteris quid sentias audire, tanto maiorem tibi habiturus cottidie gratiam, quanto ab erroribus me vel saepius vel liberius vel postremo etiam severius vindicaveris. Vale. XXI. Baptista Guarinus Angelo Politiano suo s. p. d. 1. Gaudeo mirifice, interprete Pico nostro, Palladio magis quam Martio, datam esse nobis occasiunculam ut de communibus studiis aliquid per literas colloquamur. Sic enim fore spero ut amor in doctrinam tuam meus amicitiam inter nos conflet. Quod autem ita cunctanter et meticulose ad Picum ipsum nonnulla de aureolo Miscellaneorum tuorum libro scripsi, id neutiquam mirare debes. Ita sunt horum temporum mores, ut si quis liberius quid proferat, bellicum cecinisse videatur. In me, Angele mi suavissime, ut nullus est loliginis succus, ita est candida et sine labe simplicitas. Doctos omnes amo coloque, et novos nescio quo modo magis etiam quam veteres admiror, quippe cum hoc tempore et librorum iactura et morum aliquorum ignoratio et multarum rerum desuetudo anxiam laboriosamque pariat emergendi difficultatem. Quare ignosces mihi si ex aliis animum spectavi tuum. Quia tamen te maxime diligebam, ut ho81