OCR
XVIII. Angelus Politianus Pomponio suo s. d. 1. Lucretium Petreio dedi quem tibi iam redderet. ’Vah, tam sero, inquis. Fateor. Sed non plus neglegentia mea quam tuae humanitatis fiducia, dum alia ex aliis in quibus opera ponatur occurrunt, dilatus hic in quadriennium liber est, qui vel triduo potuerat apsolvi. Caeterum ego Pomponi mei memor, qui quidem nescit offendi, a Politiano praesertim, praetuli audacter officio commodum. 2. Petreio nondum frui licuit ut optabam, probo et antiquis moribus homine. Iam tum peregre aberam cum ille Florentiam, statimque peregrinationem meam rusticatio excepit. Spero, tamen, dierum paucorum iacturam, ut in urbem revertimus, inrupta (quod aiunt) copula sarciet. 3. Quas in me laudes confers, quanquam agnoscere salva fronte non ausim, tamen ob id gratissimas habui, quoniam cum nec irrisio in istos mores nec adulatio cadat, necesse est laudatio haec aut ex amore in me nimio, aut ex vero proficiscatur, quorum cum sit utrunque mihi gloriosum, alterum diu in votis, alterum etiam supra vota est. 4, Monimenta illa quae narras antiquitatis iam iam tractare, complecti, adorare gestio. Per fortunas imperti, si quid habes, quod excellat. 5. Medices nostri unice tibi favent. Demetrius autem salutem sibi a te dictam totidem verbis remuneratur. Vale. In Faesulano, VI Idus Augustas MCCCCLXXXXI 71