OCR
XV. Pomponius Laetus Angelo Politiano s. d. 1. Serius quam opinabaris ab amicissimo fieri distuli ad te mittere quod summo opere legere optabas. Causa fuit nescioquis qui se intra paucos dies daturum Quintilem et Sextilem mihi pollicitus est, remque is longius opinione mea traxit. Ipse tandem, ut creditori, qui vel praecipuus es, satisfacerem, quae apud me erant diligentissime exscripsi. A Venusia Apulorum adlata sunt marmorea in tabula. Obscuro loco ibi latebant fragmenta aliarum tabularum. Ubi annus integer erat coniungi nequiverunt, quod multa deerant. Illinc translata Arianum. Summa cura quae superest tabula servatur. 2. Mitto et quaedam monimenta rerum eodem in loco reperta et placitura tibi, ut existimo, amatori vetustatis. Romae fere idem, sed multo ante. Verum fine caret. Si habere cupis, rescribe, quanquam quid hoc dixerim, cum facile intellegam te plurimum id quaerere? Sed videbatur optabilius si poposceris. Scias omnia quae apud me sunt tua esse. 3. Duo a te sum petiturus. Alterum studio, alterum auctoritate conficies. Illud est apud Valerium Flaccum in quinto libro, cum loquitur de Chalybibus populis, apud quos ferrum repertum est: quid sibi velit ’indigena’? Quod sequitur corruptum est. Et statim duo carmina quae sequuntur fabulam habent mihi incognitam. Forte Apollonius aliquid de ea re scribit. Tuum limatissimum iudicium expecto, quod, mea sententia, quicunque profitemur literas, veneremur necesse est. Sed de ingenio nescioquid scripturus sum. 4. Illud alterum erat, ut unicis literarum fautoribus, Laurentio ac filio, me commendes. Ab Laurentio tua opera obsecro impetres literas non vulgares, sive ad loannem Tornabonum, sive ad oratorem Florentinorum, in commendationem Fabritii contubernalis mei, qui, ut praedicat, notissimus est Laurentio. Aliasque Florentiae negocia Reguli Faventini egit. In praesentia cum sit expediturus quaedam honestissima in Curia Romana, auctoritatem Laurenti, quae plurima est, vehementer accedere cupit. Effice tu, homo non minus literatissimus quam integerrimus, ut voto fruamur. Bene valeas. Romae, XVI Calendas Apriles MCCCCLXXXVIII 63