OCR
plis opibus innutritus, egregiis honoribus perfunctus, et fastigium disciplinarum prope omnium tenes, et professores ac studiosos artium bonarum, guanvis humili fortuna plerungue sumus, ita complecteris et amas ut aeque cunctis tuae quasi maiestatis fasces ac vexilla submittas), saeculo autem, quod insigne aliquod habet quo iam stare audacter adversus et vetustatem possit et posteritatem, scilicet quia veluti recuperasse nunc oculos caeca prius fortuna videri potest, dum cumulare honoribus eum gestit in quo virtutum pene omnium quasi quidam concentus exauditur. 3. Tu igitur, etsi virtute ipsa clarior es atque, ut puto, laetior quam virtutis praemio, debes tamen hanc et temporibus et literis diligentiam: ne fortunae desis neu vota nostra destituas, sed incubas instesque favori quantum potes, non quidem ambitu infami, qui philosophum dedecet, sed his potius artibus quae te carum bonis, admirabilem prope universis reddiderunt. Equidem, quod ad me attinet, quando aliter suffragari non licet, illud usquequaque praestabo, ne quam occasionem vel tui celebrandi nominis vel conciliandae tibi colligendaeque benevolentiae praetermittam. Vale. XIV. Hermolaus Barbarus Angelo Politiano suo s. d. 1. Quod ex secundis rebus meis laetitiam incredibilem conceperis, neque novam rem fecisti, nec mihi non praevisam, imaginationeque praesumptam. Novi quanta propensione atque adeo inductione animi provinciam duram et inexplicabilem susceperis ornandi et tollendi nominis mei, quam constans, pertinax, et adductus in eo fueris, quam rem tuam videaris agere, cum meam agis. Itaque nihil sum miratus, quod rationibus tuis consultum putaveris cum meis est provisum. Habeo tibi et semper habebo gratias, non solum ut amico et benivolo, sed ut Politiano, id est ut homini doctissimo. Plus enim est a Politiano qua ab amico laudari. Testimonium et iudicium amici fallitur; Politiani etiam amantis non fallitur. 2. Laurentio non minus principi tuo quam meo in dies plura et maiora debeo. Testis est ipse. In magno versor periculo ne in tanto meritorum eius erga me cumulo et ingratus et barbarus esse videar. Vale. 59