OCR
IX. Hermolaus Barbarus Angelo Politiano suo s. d. 1. Post discessum tuum Venetiis, ad te scripsi nunquam, de te saepe. Nec scripsi modo saepe, sed etiam locutus sum de te, quotiens incidebat. Incidebat autem cum volebam, volebam semper. Omnino mihi multus in ore Politianus est, eritque dum vixero. Nam quantum ipse de te conceperim, cum primum te cognovi, quantum porro de doctrina tua literae sibi sperent et spondeant, facilius cogitare possum animo quam dicere. 2. Postulo autem a te quasi meo iure duo: primum, uti vivere diu studeas, non tibi — sed et tibi sane, dum literis primum et bonis artibus, quibus hercule succurrendum est, ruinosis et nutantibus brevique casuris, nisi per solertissimos homines ope summa prospiciatur, alterum, uti aut tu me socium in haec adhibeas aut a me adhibitus aequo animo patiare. Sin gravaris, in famulatu ero tibi cum iusseris. Ultro nomen do, profiteor invocatus et maxime voluntarius. Ardeo cupiditate iuvandi recta studia. Nullus est tam magnus labor, nullum munus in literis tam sordidum quod defugiam, quanquam omnis fere functio quae pertinet ad literas non potest esse non honesta, non splendida, non magnifica. Vale. X. Angelus Politianus Hermolao Barbaro suo s. d. 1. Tu vero, Hermolae, ita mihi omnia, vel praesenti prius, vel deinde absenti, praestitisti, ut, si officia duntaxat, non autem animum atque voluntatem remetiamur, ingratus proculdubio sim moriturus. Et quidem ea causa est cur tibi nec agam gratias nec egerim hactenus, quod intellego non orationem modo nostram sed plane facultatem omnem imparem esse tuis erga me meritis. Nam quod mihi in tua epistola tantum tribuis quantum ego nec agnosco nec fateor, vel ob id certe mihi gratum est, quod amicius quam verius sentiens, magis fortasse nos diliges. Verba porro quibus, velut me militem, bonus imperator hortaris, ut rectis studiis, 51