OCR
non sunt, sic fieri demum velimus ut dii volunt, et eos nec culpemus unguam, nec accusemus, nihil doleamus, nihil expostulemus, servire, vinci nesciamus, re, non oratione, philosophemur, et gui novicii sumus, nos ipsos ut adversarios observemus, aliorum de nobis opinionem atgue id genus alia, guae externa sunt, negligamus potius guam reiciamus, ad diem curremus, ut hospitium viatores, habeamus ea denigue non habeamur, silentium amemus, nequicquam evomatur non concoctum; et nobis alii raro, et nos aliis nunquam risum pariamus, et ut uno Epictetum totum verbo complectar, et substinere adversa, et abstinere voluptatibus abunde didicerimus. 3. Vide quam singulatim ad Epictetum tuum effinxerimus vitam nostram. Vide quam et cito, ne hac quoque parte Stoici non essemus qui nos admonitos volunt, tandiu deficere hominem, quandiu non proficit, id quod, quanquam in caeteris admiratus sum, in me tamen uno, vel maxime, qui cum semper in Lycio vel Academia, nunquam in Porticu sim versatus, ita victus sum oratione senis ut in eius sententiam non pedibus modo, sed manibus quoque et toto corpore discesserim. Vale. VI. Angelus Politianus Ioanni Pico Mirandulae s. d. 1. Tanti mihi sunt literae tuae, mi Pice, ut nullo pacto credam posse me illis rescribendo satisfacere. Tanta rursus tua est humanitas, ut te boni consulturum quicquid a nobis proficiscatur existimem. Si verba suppeterent animo, laudare pro merito ingenium, literas, eloquentiam tuam conarer. Sed vereor ne laudes cogar tantas, ut Flaccus inquit, culpa deterere ingenii. Quare imitabor Timantem, quodque exprimere penicillo non possum, velo contegam. Quod si mihi hortandus est, qui ipse omnibus exemplo sit, ita ego meum Picum ut ille Mycenaeus Teucrum hortabor, Ba l'oütwc. 2. Tibi autem debere me multis nominibus intellego, quae singula enumerare non est consilium, sed accessit meritis erga me tuis Manuelis nostri viri docti elegans epistola, Hymettio illo, unde scilicet eam legit, melle atque omni nectare dulcior. Eum nos plane Glaucum reddidimus, 43