OCR
iam quod clamet & Zed Bp&&ov Täg nepiotüoeis. Non Bitus et Bacchius melius compositi. 3. Reliqui quos petis negant ferre Jucem. Tu me ama, id quod mutuo facies. Vale. V. Johannes Picus Mirandula Angelo Politiano s.d. 1. Nec urbanius unquam nec hilarius acceptos se Amores mei praedicant quam his proximis diebus apud te, et quod amice quidem confossi sunt, cum sibi gratulantur maxime, tum tibi plurimum debent. Quis enim nolit ab isto ense mori? Dolent tamen indulgentius id factum esse quam oportebat, atque in eo sunt ut dubitent amore ipso in Amores te caecutientem factum meos, ac ita demum dubitant ut iudicio tuo alioqui gravissimo in sua causa non satis confidant. Confidunt tamen et iam sese vinculis asserunt; domi esse nesciunt; libertatem et publicum secure postulant. 2. Sed quid de Epicteti tui festivitate dicam? O rem iocosam et risu dignam Catoniano. Vix erat in limine cum pandens sinus, En, inquit, 'obelos, en sagittas, si nescitis Graece, en me, si ex vestris quisquam audax fuerit paratum referire. Quis cachinnis temperasset, cum Stoicus homo tam lepide iocaretur? Abstinuimus profecto telis, et quod interminatus erat repositurum sese iniuriam, et quod ita cutis occalluerat, ut tam leves ictus non admitteret. Qua igitur veneratione debuimus, senem excepimus, qui ut demum apud nos consedit, philosophari coepit de moribus, et id quidem Latine, non tam ob id, quod apud Latinos erat, nam et erant in eo consessu qui Graeca noverat, quam quod Latine ipse beneficio tuo luculentius saperet. Sed nec operam perdidit, quandoquidem non prius loqui desiit, quam nos ex Peripateticis Stoicos fecerit, et apathian illam omnes approbaverimus, ut iam videre sit paulo ante delicatos homines, iam factos omnium tolerantissimos, qui lacessiri quidem possimus ab aliis, laedi a nobis tantum, qui fato reluctemur nunquam, et quae nostra 41