OCR
et simulachra fuisse; constat etiam Florentiam conditam ad Romae imaginem quod (ut alia praeteream) nomen quoque adhuc Capitolii et regionum quarundam testificatur. Idem autem fuisse Anthusae vocabulum Constantini urbi positum, quae nova Roma diceretur, tam Philadelphus idem quam etiam doctissimus Eustathius tradiderunt. Inde igitur productum nomen unde urbs quoque ipsa producta. Nam apud Plinium vel corrupta voce Fluentinos legi pro Florentinis vel ita veteres olim populos qui profluentis Arni ripas incolerent appellatos crediderim, qui tamen deinde in Florentinos condita urbe deductaque colonia commigraverint, ut edictum quoque Desiderii Langobardorum regis Fluentinos appellantis ad utramvis redigi causam facile possit. Ptolemaeus certe, ut quidem vetusti fatentur codices, Florentiam dixit, idemque libro Historiae naturalis quartodecimo Plinius, quanquam vulgatis codicibus mendosissimus omnino sit locus. Meminit et Paulinus Ambrosii discipulus Florentiae, qui nostro etiam praesuli Zenobio locupletissimum sanctitatis testimonium perhibet. Indicat etiam Procopius quam etiam tum valida haec urbs et praepotens fuerit, quae tentata saepius a Gotthis expugnari non potuit. 4. Unum antiquitatis in ea vestigium pulcherrimum extat adhuc: templum hoc mirifica structura olim Martis, nun Praecursoris titulum gerens. Etenim Martem Romanioriginis auctorem Caesariani potissimum colebant milites, orbis terrarum victores, et praecipue vestrae urbis conditor Augustus, ut cui Romae quoque medio foro cognomento Ultori posuit templum. Quominus mirandum Florentinam iuventutem, quamvis patrio more abstineat armis, ludicris tamen adhuc certaminibus etiam inter milites exercitatissimos excellere. Nam de te, Petre, nihil hoc loco mihi dicendum, qui tot palmas nuper paucis diebus totiens victor abstuleris, ne forte nostra hac epistola tui laudandi captasse occasionem cuiquam videar. 5. Faesulae restant, quas ab Atlante illo caelifero conditas et vetus fama fert et homo ut illis temporibus doctissimus Ioannes Boccacius confirmat, quae ne diutius tamen vacillet auctoritas, Hesiodum citare possum vetustissimum poetam, qui Faesulam fuisse unam sed et primam nympharum declarat a quibus Hyadum, seu Latine Sucularum, sidus exprimitur, quarum scilicet positum luna repraesentat, quae adhuc insigne Faesulanis est, nisi potius ob id lunam gestant, quod ultima Erraticarum verticem 31