OCR
Mox flavus referens cerea terga draco. Denigue cum fuerit rubro decoratus amictu, Tunc operis finem totius esse puta. 15 Pristina namque Deo species et forma redibit, Nec sua mutabit membra decora magis. Sic domitus Proteus subtili aenigmate magnum, Magne Baro sacrae denotat artis opus, Illud opus, quo non habet hic praestantius orbis, 20 Quodque tegunt merito turba sacrata sophi Illud opus, quod nequiquam plebs improba quaerit, Atque ultro praeceps in sua damna ruit. In gratiam eiusdem domini lusit P. B. die 13. Iulii, anno 1586. Appendix 41. [165] Ioannes Marci Vir reverende, bonis multum virtutibus aucte Et mihi perpetuo fratris amande loco. Etsi sim varia curarum mole gravatus, Propter longinquae taedia magna viae. 5 Ne videar tibi sinceros tamen inter amicos, Improbus et vitae pars aliena tuae. Do desiderio gratus quoque carmina pauca, Care mihi semper Valeriane tuo. Appendix 42. [166] Praecatiuncula Simonis Iessenski, notarii comitatus et civitatis Trencziniensis in gratiam Valeriani Mader scripta manu sua Me mihi deme Deus, deduc tibi me Deus ad te, Ut totus valeam deditus esse tibi. Utque tuae faciam sanctae dictamina legis, Teque pia semper speque fideque colam, 5 Donec in angelicis cantem tibi gloria turbis Et praesens vultu perfruar ipse tuo. 1 deme] Az eredeti de me alak a nyomtatvanyban kézzel javitva. 4 pia| Az eredeti via alak a nyomtatvanyban kézzel javitva. 403