OCR
10 15 20 25 Appendix 37. [160] Mathias Carthicius, Valeriano Mader Ne crucient longo vigiles te examine curae, Qua patria, aut quo sim de genitore satus. »Non ortus, morum ratio nobis sed habenda est, Ingenii dotes stemmate pluris erunt.” Huic decus aeternum partum est, Gryneus Apollo, Pocula cui clariae plena ministrat aquae. His etenim fies toto memorabilis orbe, Crescit post cineres his quoque maior honos. Hinc mea me tibi non commendat epistola: peccat Qui commendandum se putat esse suis. Tu sequeris montem, gemino qui vertice surgit Et mihi Castalio fonte bibuntur aquae. Sunt Musae nobis comites et carminis author, Sunt hausti versus Phocidos amne tibi. Figimus ad decus ut paribus vestigia curis, Sic virtutis idem calle teramus iter. Sic virtute pares memori superabimus aevo, Sic ambos virtus eximat alma rogo, Ut splendet fratris Latonia lumine tacta Et per nos noster sic tueatur honos. Lumina subtraheret si Titan clara sorori, Num Phoebe lucem posset habere suam? Sic quoque, ne fiant nostrae dispendia famae, Nos decet alternis laude praeire modis. Haec sunt, quae nostra volui te voce monere, Iam portum teneo, Valeriane, vale. Haec vacuis animis, haec excute et exige tecum: Qui sim, non quo sim de genitore satus. 399