OCR
Appendix 19. [139] 10 15 20 25 praepositi ecclesiae Wyheliensis christiani Prae religuis positus Caspar pastoribus, ille Haec tibi me iussit reddere verba metris: Munia divini si vis ambire ministri, Te volo sacratos, summere velle, gradus. Teque velut par est ad munia tanta vocabo, Vox hominis fiet, solius illa Dei. Nil opus est alium te consultare magistrum, Tu tibi quod sanum est consuluisse potes, Est — fateor — fas velle suo parere magistro, Saepe tamen curis lassus inepta monet. Laude quod est aequum, vel honesto nomine dignum, Id nisi vesano displicuisse nequit, Ergo tuus genitor, quod ego, si suaserit illud, Illius et monitis te iuvet ire meis. Testibus his binis legatus habebere verus, Si criticos, aptus, nos fore, reris, eris Insuper, unanimi volet hoc ecclesia sensu, Nuper in hac curis urbe dicata meis. Cur igitur cupias plures asciscere testes Nescio, sat binis, aut tribus esse scio, Diversi diversa viri tibi sensa recludent, Si diversa meis removebor, erunt. Nunc docti iuvenes et idonea turba virorum Munus ut his tradam, quod tibi trado, rogant, Sed te prae reliquis nobis adiungere vellem Hunc animum grata mente repende velim. Appendix 20. [140] verbi divini confirmato, scripsit tertio Calendas Aprilis anno 1582 Valeriane mihi cum sis modo factus amicus, Qui mihi non oculis ante videndus eras, ure queas a me quoddam deposcere munus Et signum quo te non simulanter amem, 384