OCR
25 30 35 40 45 Atgue vagum tepidos sua cornua flectere ad ortus, Ouam dilecte, tui non memor esse velim. Sed iam Cremnicii degens ad Caesaris urbem Forte guid hoc rerum tempore, guaeris, agam? Condo leves guandogue elegos puerosgue tenellos, Qua fieri, doceo, sedulitate, potest. Si tamen hac superi vellent me cedere ab urbe, Nil animo posset gratius esse meo. Nam mihi non sacra fas est in Apollonis aede Cremnicii studiis incubuisse bonis, Scilicet ingenuas dum raro praelegat artes, Atque magis Bacchi pocula rector amet. Hei mihi quam vereor studiorum damna meorum, Ne accedente brevi tempore magna luam. Quippe sacris nosti Musis addictus et ipse, Ille suis studiis commoda quanta ferat, In ludo docti qui pendes ab ore magistri, Illius et vivos haurit ab ore sonos. Contra, quanta ferant incommoda saepe videmus Qui praeceptorum destituuntur ope. Sed nunc haec elegis ad te scripsisse sat esto, Praestaret coram dicere plura tibi. Vive valeque senis longos in Nestoris annos Gloria Pierii, Valeriane, chori! Utque sciam nostri memorem te nominis esse, Cum poteris rursus scribere, scribe mihi. Appendix 18. [139] Valentinus Helnerus Coronaeus Ecce probe longo fueras mihi cognitus usu, Nunc repetis patrios, Valeriane, Lares. Dividimur, nexus nec spes est ulla futuri, Crede tibi dempto, sine carendus ero. Spes est illa tamen vitae bene firma futurae, Sed nimium longa nititur illa die. Tunc iterum nostrae cingemur tegmine pellis, Tunc oculis reddar, Valeriane, tuis. 383