OCR
10 15 10 15 20 Virgo sic est purum retinens ecclesia verbum, Felix virgo sinu quem fovet ista suo, At martes campo quae currit anhela patenti Designat verbi libera lora sacri. Sic quoque per populos diductis latius alis, Verba Dei per te sparsa, Madere, volant. Macte animi istius Christi venerande minister, Voce Deum et calamo liberiore sones. Sol Christus rutilet tibi, teque ecclesia virgo In gremio foveat, Valeriane, suo. Appendix 14. [132] Nicolaus Mader ad filium Valerianum in scholam Bartphensem Quae mihi misisti, fili carissime, nuper Carmina, mire animo grata fuere meo. Carmina quae tenerae monstrant documenta iuventae Et quo sit soboles instituenda modo, Nec non Pierii testantur culmina montis Te petere audaci constituisse gradu. »A teneris annis — fateor — consuescere multum est, Fitque senex talis qualis ephebus erat. Viribus humanis nescit natura revelli, Sive sit illa parens sive noverca tibi,” Consuetudo tamen creberrima, saepe potentis Vincere naturae semina firma solet, , Scilicet usus alit naturam saepe latentem, Ponere nec facile est quae placuere diu.” Sole perustus Arabs niveos prius induet artus, Nigrantes plumas induet albus olor. Mens opus assuetum quam confirmata relinquet, Desinet et stimulis corda ferire suis, „Lesta recens calidis quos ignibus hausit odores, Hos servat donec fracta recumbat humi,” Ergo necesse probum est, doctumque adhibere magistrum ke requiruntur in Sincerae qui sit vir pietatis amans, oma Pracepfore: 379