OCR
10 15 20 25 30 35 Appendix 11. [21] Valentini Helneri, ad guaestionem Valeriani Mader iocosam Aeger eram, dextro stillans mihi nare catarrhus Insanis mentem praecipitarat aguis. Non animo sensus nec erant in corpore vires, Parte mei vivus, parte sepultus eram, Cum mihi docta tuae defertur littera Musae, Docta Sabinis littera pota vadis. Quid dicam? Subito fugit de corpore languor, Et redit ingenio sensus, ut ante, meo. Tunc animo sensus et erant in corpore vires, Parte mei tota, res bona, vivus eram. Sint tibi perpetuae laudes, aeternaque facti Gratia, sit duplici nomine dicta tibi. Tum quia vesani relevasti tormina morbi, Quem Deus Aonia vix relevasset ope. Tum quia carminibus felici flumine fusis Exagitas nostrae dissona plectra lyrae, Est aliquid magnis naturae excellere donis, Maius naturae semina velle sequi, Me quoque quid taceam? Natura benigna bearat Legibus et sanctis iungere verba metris. Saepius invitum memini me scribere carmen Et retuli pleno nescius ore modos, Sed demens alias studio dum prosequor artes, Ingenii negligens insita dona mei, Et quas optavi nec quicquam consequor artes, Et quae neglexi diriguere bona. Hinc mihi nulla venus, quicquid vel scribere tento, Dicere quod tento gratia nulla subest. Hinc odi lucem, fugio consortia vatum, Quodque scio solum me modo scire velim. Iamque pudet nostri, pudet indulsisse labori, Si quid composui, composuisse pudet. Heu cur indoctum tam docto Marte lacessis, Cur mihi demandas tam grave Martis opus? Cur quae celavi luci me prodere cogis Et bene quod latuit non latuisse sinis? Quid faciam? Pugnemne, vel hosti terga relinquam, Mens iubet hoc, illud iusque fidesque iubet. 376