OCR
40 45 50 55 60 65 70 75 Nunc latus et tantum turpis amurca scatet. Si quid adhuc retinent Pimplae nemora alta viroris Mundi desidies hunc violabit iners. »Haec sors cum tristes exerceat undique Musas In primis patriae fata dolenda tamen: Quae dum Bistonio misere populatur ab hoste, Cogitur Aonius vertere terga chorus. Dumque ferox passim ferro grassatur et igne, Secum barbariem barbatus hostis agit.” Ergo si laus est hosti se opponere ferro Et pacem patriis asseruisse focis, Laus quoque barbariem docta perstringere penna, Atque hanc a patrio rure fugare procul. Et quanto magis haec hoste illo noxia pestis, Haec illa tanto laus celebranda magis. Fortunas corpusque immanis ubi abstulit hostis, Amplius hic nil quod tollere possit, habet. Sed cum barbaries laxat sibi lora furoris Hic animae aeternam saevit ad usque necem. Inficit et stygia caecas prurigine mentes Confunditque uno fasque nefasque loco. Dum sacra scita Dei taetra loligine fucat, Et sic haereseon plurima monstra parit. „Est via perpetuae in verbo quaerenda salutis Promit et in verbo se Deus ipse suo. Sed verbi assequitur nemo pia sensa sacrati, Barbaries tristi quem ditione premit.” Ergo salutiflua bene de pietate mereris Et laus debetur, Valeriane, tibi. Dum tibi scire tuum, non soli scire, sed esse Publica doctrinae vis monimenta tuae. Privata exultas non claudis in aede Camenas, Sed sinis has passim plectra ciere foris. Nunc age barbaries procul hinc inculta facesse, Turpeque continuo pone supercilium. En inde a puero quam Valerianus amabat, Intendit resonam Calliopea chelym. At tu iam Icaros sub pectore concipe motus Ardua quae Phoebi claustra iuvenda colis. Namque tibi pius ingenii bonitate Maderus 373