OCR
Appendix 5. [A7] Ioachimus Hynconius Ingenuas coluisse deas non ultima laus est, Omne quibus nostrum statque vigetque decus. Dum datur ergo tibi Musarum amplexibus uti, Utere et accepta non moveare via. 5 Ut per te tandem resonet Parnassia rupes, Et Maderi ornetur per tua plectra domus. Appendix 6. [A7] Matthias Zeybigius Chemnicensis Bohemus Volvitur ingenio: nullo discrimine habentur Caetera, mors aeque sub sua iura trahit. Quae fata Aeneas, quae bella exhausta canebat, Nil tamen ista brevi ne moreretur agunt. 5 Magna quidem pietas humeris subiisse parentem Longaevum, ut tali flamma det ipsa viam. Ni tamen ingenium carmenque fuisset Homeri Nominis ista sui fama sepulta foret. Sola immortali vita donare, morique 10 Dignum laude virum Musa vetare valet. Hoc quoque vir Macedo voluit rex magnus Achivum, Cum te praeconem quaerit, Homere, Usque adeo felix volitare per ora poetae, Cui datur innumeris anteferenda bonis. Ergo tibi gratare domus Trenczina Maderum Praeconem doctae mentis adepta virum, Quem non paenituit Parnassi ascendere culmen Et de Castalio fonte levare sitim, 15 Ut decus et nomen per posteritatis alumnos Ornatum possit carmine ferre tuum. 371