OCR
10 15 20 25 30 35 75. [127] Epitaphium filiolis et filiabus generosi domini Basilii Marothi Christus ad astra vocat pueros aetate tenellos Et roseo illorum sanguine membra lavat. Utgue sacris illos laetus gestabat in ulnis, Cum summo in terras a Patre missus erat. Credimus illorum simili quod flagret amore, Nunc ubi tam multas possidet ille domos. Hac igitur maesti spe vos relevate parentes, Vos quorum tumulo hoc pignora cara iacent. Pignora cara iacent tumulo cooperta sub isto, Bis tria pestifera quae cecidere lue: Bis duo virginei sexus, duo deinde virilis, Haec patris, illa piae spes genitricis erant. Sex menses, duo lustra, duos Zuzanna per annos, Vixit, virginei gloria magna chori. Pro thalamo tumulum, molli, suscepit honestum, Nascimur in thalamis condimur in tumulis. Castae Christus amat fidei mentisque puellas, Sola fides castos efficit ante Deum. Quae fuit hac annis natu minor Anna duobus, Cum cara iacet hic cara sorore soror, Annos sex mensesque duo Magdolna superstes. Hic etiam mortis falce secata iacet Clara, suas inter natu postrema sorores, Triginta vixit quae modo quinque dies, Pestifera sequitur sublatas morte sorores, Atque harum lateri iunxit et ipsa latus. Sic vos ad caeli, caelestis, gaudia, sponsus, Sunt ubi deliciis omnia plena, vocat. Sic vos ante Dei qui crimina transtulit, agnum, Angelicus laetas conspicit esse chorus; Quattuor Emericus vixit Gabrielque duobus Annis et septem mensibus iste super. Invida mors hominumque nimis sitibunda cruoris, Hos etiam pueros peste volante necat, Sed meliora velim maesti sperate parentes. Pignora sex quorum hoc sunt tumulata loco, Illorum gaudent animae, vos ergo doletis Laetos flere nihil commoditatis habet. 366