OCR
30 35 10 15 Flevimus exstincti, mox post tua funera, fratris Davidis casum gui tibi carus erat. Flevimus exstinctum subita quoque morte Ioannem, Austriacis sedes est ubi principibus. Nunc etiam flores nobis lugemus ademptos Filiolum carum filiolamque simul. O dulces animas, o dilectissima, Christe Pectora, des oculis posse videre meis. Tam cessent lacrimae, cordis dolor omnis abesto, In vitam lacrimis non revocatur homo. Salve care cinis matrisque patrisque piorum Et quorum sunt hoc corpora cumque loco. 74. [126] In tumulum Iuliae, filiolae magnifici domini domini Ladislai Popelii a Lobkovicz et in Zbyrow comitis comitatus Trencziniensis Ante sacram veniens, si nescis, quis iacet aram, Ista scies, quisquis carmina pauca leges. Magnorum solet hic tantum locus esse virorum, Qui de Magnifico nomine nomen habent. „Scilicet hi primum ceu debent templa tueri, Sic primum debent iure tenere locum. Principibus primi merito debentur honores Sancta quibus pietas relligiove placet.” Iulia Popelii generoso sanguine nata In Christo moriens, hic tumulata iacet. Iulia, filiolas inter postrema priores: Grata, quibus superest, munere, vita, Dei. Vix bene luciferi conspexit lumina solis, Lumina iam claudit, morte premente, sua. Hinc desiderium maius lacrimasque parentis Movit et hinc gemitus inclita mater habet. 365