OCR
15 20 25 10 15 Corporibus teneris turpi sine crimine mens est, Mens gualem Dominus diligit ipse Deus. „Vita gravis, gravibus simul est obnoxia culpis, Plus qui vivit homo, plus quoque peccat homo.” „Ergo vocat tenerum Deus ad sua gaudia coetum Angelici socius qui queat esse chori.” Proptereaque gravem pueris immittere pestem, Vult Deus, ut salvi regna beata petant. Sic infans terra qui condidit ossa sub ista, Nunc animae in caelis gaudia laeta capit. Salvifico Andreas nomen baptismate sumsit, Oblatus primum cum fuit ipse Deo. Atque licet fuerit de sanguine natus equestri Nobilis et patris nobilitate sui. Non tamen idcirco caelestes possidet auras, Nil genus ante Deum nobile iuris habet: Sola via ad superos Christi sacra vulnera Iesu, Quaeque his est omni tempore nixa fides. 69. [118] In tumulum Stephani Chirurgi praestantissimi Seu sacra venisti praesens audire viator, Verba, sepulchrorum cernere sive locum, Siste pedem, cognosce quis hac requiescat in urna, Atque meo exemplo tu quoque disce mori. Nomen eram Stephani nactus baptismate sacro, Natus ubi vitae munera prima tuli, Tunc ubi divini sum factus pars quoque coetus Et mea sunt Christo nomina scripta Deo. Materno pietatem hausi cum lacte senexque Imbutus simili post pietate fui. Quaque inopem vivus potui defendere vitam, Ars mihi sanandi vulnera nota fuit, Multis restitui percussis vulnere vitam, Qui prope iam tristis limina mortis erant. Fatalem sed nemo potest evadere mortem, Cuilibet est mortis meta statuta suae. Sic ego qui potui manibus curare peritis Aegros, non potui pharmaca ferre mihi. 359