OCR
10 15 10 Subdita divino gui praevidet omnia nutu Turba, suum noscat te celebretgue ducem. Ipse Deus proprii monstret tibi signa favoris Aeternis ditet te cumuletque bonis. Nomina castalio celebrent tua carmine vates, Omni quaque datur sedulitate, canant: Tu quibus ut studiis possint incumbere coeptis Ex larga, largus, porrigis aera, manu. Cum sed pauperies et dura fatiget egestas Et me, Pieridum qui quoque castra sequor. Largae fac pressus relever munimine dextrae In qua multiplices fers opulentus opes. 66. [115] Ad Andream Sarosium Ante quidem verbis blandis testatus amorem es, Nunc in nos pietas iam tua vera patet. Doctrina pietate, gravis vultuve Sarosi Rebus ego grates pro quibus unus ago. Et tua si potero benefacta referre studebo, Aeternus gratos respicit ipse Deus. Scilicet officio pro parvo plurima praestas, Attribuens lautos fercula grata cibos, » Rara peregrinos gens nutrit alitque studentes, Omnibus hoc vitium gentibus esse solet.” Solus es in multis qui spretos diligis, huius Indicium missum munus amoris habet. 67. [116] causarum directorem Edidit hac genitrix in lucem me mea luce, Gaudens qua Christus caelica regna petit. 357