OCR
50 55 60 65 10 I nunc et studium virgo contemnito nostrum Et tibi mechanicum guaere superba virum. Frigidus autumnus moneat te dicis at illium Atgue seguens cano vertice tristis hiems, Et naturali recrees quo membra calore Igneus uxorem ducere cogat amor. Indidit hos ignes casti Deus author amoris? Omnibus atque hominum nascitur inde genus. Coniugii vitam quare sectabor honestam, Quam primum grata commoditate fruar. Nam quia curarum distentus mole premebar Hactenus, officii quas grave pondus habet, Persensi nullum Cytherei vulnus amoris, Quod nisi quae placeat tollere virgo potest. Caetera praesenti coram sermone loquemur Cum veniam cari cernere tecta patris. Vosque — adeo multum carissima turba — sodales Saepe sonat quorum nomen in ore meo. 51. [93] Nutheticorum Phocillidis carminum, aliquot versio acta Patakini et publice recitata Musa Phocillidis haec Graio dictaverat ore, Quae nunc Romanis carmina pando metris. Hinc breviter Sophiae moralis dogmata disces Hinc poterit vitam quisque docere suam. Ne Cypriae cupidis tua pollue corpora furtis, Turpe Sodomorum neve operere scelus. Fraus absit, circumvenias non arte dolosa. Alterius madeat sanguine dextra cave. Divitias iusta quaeras ratione, nec ullis Utere quae non sunt parta labore tuo. Non aliena tuis assciscere commoda rebus, Sed sortem forti pectore ferre velis. Quandoquidem fures mendacibus aequi parantur, Omnia de lingua verba probata fluant. 340