OCR
10 15 20 25 30 35 40 45 Aut viduas, guas tu nubere, Paule, iubes, Una sat est tantum naturae costula lege, Cuilibet, ast quosdam scimus habere duas, Has inter donec comedia finiet actum Est opus ingenio iudicioque gravi. Virginibus mens est stolidis innata superba, Quaelibet ut Paridem poscat habere virum, Si qua gerit cultos operoso vertice crines, Si qua patris clari nobilitate viget, Si rubicunda genas, si sit colorata papillas, Aut picturato si pede calcet humum. Facundus tali non persuadebit Ulysses, Quod potuit Circe quodve Calypso tibi, Primum divitias virgo perquirit inanes, Aeris habet multum divitis, eius erit. Pendeat ex humeris vestis pretiosa deinde, Trita decus nullum quippe lacerna dabit. Ingenio iuvenes iam nil confidite docto! Non cernit doctum virgo superba virum. Scribimus experti haec experto crede Madero, Quem minime docuit lectio Naso tua. Sordidus est nobis cerdo quia ditior, ergo Cerdoni debes nubere, dives eris. Fabrorum genus est fulvo locupletius auro, Si poteris fabro nubere, dives eris; Pinguia quotidie lanii dat fercula mensa, Ut poteris lanio nubere, pinguis eris. Divitiis fulgent praestantes arte chirurgi, Culta quibus vestis, culta nitetque cutis. Felix cui talem contingit habere maritum Corpora Paeonia qui levat aegra manu. Nos vero sexus miseros sic despicit amens Virgineus, tamquam non habeamus opes? Pro crepidis dulces dabimus fortasse libellos? An penna maior malleus ullus erit? Et nos mactamus pingues holocausta per aras Aeterno qui nos pascit alitque Deo. Et nos insanas sanamus corpore mentes, Omnipotens maius qua dedit arte nihil. 339