OCR
10 15 20 Et nox guod noceat scis bene nomen habet." Si nequeo clara conviva die tuus esse, Non etiam sera nocte molestus ero. Tempore quo tu me non invitabis amice Cum potero, vestrae tecta videbo domus. Scilicet ignavum veniam non pascere venerem, Mentis non vestris tu mihi fercla dabis. Talis erit tibi nunc conviva Barossius, illum Philosophi debes more cibare virum. Et qui verba Dei nostris dat civibus illum, Dignus ut est digno tu quoque honore cole. Cum tantis poteris sat laetus vivere amicis, Vive diu, laetus sis, bene iamque vale. 46. [84] 10 15 20 Valeriani Mader Prae reliquis positi Casparis verba relegi Exornata tuo, mi Nicolae, stilo. Verba quibus sacros defert mihi gratus honores Adque Dei veram pandit ovile viam. Ipsius officii quo sim collega recentis, Ut doceam populos qui docui pueros. Haec est grata mihi nimium nimiumque voluntas, Gratus in hac tuus est et mihi parte labor. Nostra quod amborum coniungis carmine corda, Cum mihi patroni verba benigna refers, Arcanos animi sensus et tute recludis. Ipsi, nempe meo quos ego gesto sinu, Iam vero quaesit nostrae sententia mentis, Haec illi nostro nomine verba refer. Seria sublimi de re cum scripta relegi Talis eram vultu, corpore talis eram. Est facies rubro mihi mox suffusa colore, Elixus qualem cancer habere solet. Aut veluti flammis flagrantem proximus ignem Astarem, gelidas calfaceremque genas, Cor insperato perculsum munere namque 331