OCR
10 15 20 44. [82] Ad Georgium Bulgar, Valerianus Mader Si qua parte tui capitis relevare dolorem Et possem morbo consuluisse tuo. O mihi praecipuos inter numerate sodales, Hunc proprio pro te corpore ferre velim. Tristia perturbant adeo mihi nuntia mentem, Nuntia quae nobis littera missa tulit. ‘Tu vero non es solus qui talia perfers Et nostram morbus concutit iste scholam. Tres velut exsangui decumbunt corpore ephebi, Invasit quorum, proh dolor, iste caput. Nec capitis tantum dolor hic, sed corpore toto Incensi nimio ceu focus igne cremant. Hos desiderium, nec tangit cura ciborum, Sic miseri tristi corpora peste necant, Scilicet ingentis facit hoc vis illa caloris, Laedere qui stomachum cunctaque membra potest. In stomacho capitis causam tu quaere doloris Et stomachi primum sit tibi cura tui. Si durus, molles escas, tu sumere debes Dulcia cum prunis iuscula cocta bibe, Sic male quod calidus stomachus digessit, abibit, Et veniet Domino pristina dante salus. 45. [83] Ad pastorem Birovicensem Inter convivas, Andrea care, futuros Nunc nequeo praesens hospes adesse tuos. Tradita cura mihi est a praeceptore iuventae Et vespertini tradita cura chori: Ergo intellectos psallam de pectore psalmos. Pectore vult, tantum non Deus ore — coli — Et quia finitos sequitur mox vespera psalmos Sol et in aequoreas lumina condit aquas. „Obscura non est tutum de nocte vagari, 330