OCR
10 15 20 25 30 41. [75] Gratulatorium reverendo atgue pio viro domino Nicodemo Sartorio Novisoliensi, nunc pastori Veterisoliensi dignissimo, Valerianus Mader Scripserunt alii tibi vota propemptica vates, Dum, Nicodeme, tuas ingrederere vias. Vota guibus superis nil constat gratius esse, E vera modo sint illa profecta fide. Non ita mactatis placantur numina Tauris, »Ulla nec est adeo victima grata Deo. Sobria ut ad caelos tendens oratio mente, Ut pia cum vera carmina iuncta fide. Atque poetarum laudem mos iste meretur,” Cui non dissimilem pagina sacra refert. Paulus enim quoties mittit sua scripta beatus Pro ipsius ut fiant vota salute, rogat. Quique voluntatem caelesti detulit arce Magna Dei soboles, talia Christus ait: Ferte preces aliis sanctas pro fratribus atque Pro cunctis omni tempore, ferte preces Mandati proprium nobis paradigma reliquit, Qualia sint supero thura ferenda patri, Non igitur tractant vatum rem turba profanam, Nec nugas, hominum ut pars bona sentit, agunt. Cum sacra pervigili confingunt carmina cura Et meditata prius non nisi verba sonant, Cum meritos digna iuvenes quoque laude coronant, Qui gravibus studiis excoluere caput. Nec somno longas studuerunt ducere noctes, Otia nec media turpia luce sequi. Sic tua quod meruit virtus, Nicodeme, dederunt Carminis authores carmina digna tibi. Quorum supplicibus numeris et carmine victi, Te reducem superi restituere boni. Ergo quod et salvus, sanctis et honoribus auctus, Nil quibus est vasto maius in orbe, redis. Atque meos vultus vultu laetante revisis: 324