OCR
35 40 45 10 15 Hos Deus omnipotens in me rogo firmet ut ausus Ad bona tam, sanctus me iuvet ipse Deus, Caetera de caro guae scribis carmina fratre. Carmina sunt votis haec quoque grata meis, Affectu quali te diligo non minus illum. Fraterno constans semper amore colam, Indeque sincero scio quantulacumque favore, Ut sciat hic operam, frater amande, dabo. Si nequeo nummis illum ditare caducis, Munera sed numquam deperitura feram, Hunc ad nos igitur quo tu vis tempore cumque Mitte, tibi semper sit mea certa fides, Et iam quod superest felices transige soles, Sit bona, quaque leges carmina nostra, dies. 37. [69] In libellum medicum Marsilii Ficini Paeonias studio qui vult volitare per artes Et medicas aegris applicuisse manus. Herbarum varias multarum noscere vires, Et cupit humanis, pharmaca ferre malis. Docta terat manibus docti monimenta Ficini, Quae scripsit Latio sedulus ille stilo. Est vetus ille quidem, quem nos modo diximus author, Eius et est paucis cognita fama viris, Attamen antiquis quae sunt fabricata sub annis A scriptis non sunt illa minora novis. Nostra etiam multos medicos licet afferat aetas, Seu Latium, seu quos Teutonis ora fovet. Idcirco non est hic despiciendus ab alto, Omnia non uni dat sua dona Deus. Qualia vix alii scriptis meminere disertis Horum Marsilius multa Ficinus habet. Ergo cui valetudo placet, longaevaque vita, Hinc discat morbos arte fugare suos. »Dignus honore, vir est medicus medicinaque iusto, 319