OCR
105 110 115 120 125 130 135 Et me culpa patris primi circumstat Adami, Et me prima statim fecit origo malum: „Scilicet, ante Deum non est homo crimine purus, Nullus in hoc insons criminis orbe fuit." Hoc pietatis at est verorum discipulorum, Qui optant discipulos post habuisse pares, Ut praeceptorum tolerent errata suorum, Ceu tolerat patris filius ipse sui. Quidam praecipitem mox excandescit in iram, Quam tamen haud longo tempore corde tenet. Tales discipuli debent avertere flammas, Non irae causam sponte suapte dare, Hunc ego confiteor naturae, agnoscoque naevum, Me turpis quoties efficit ira ferum. Contritoque meum detestor pectore lapsum, Et vehemens quod sim quandoque corde gemo, Christus ab iratis velut est mala passus Hebraeis, Sic culpae poenas pertulit ipse meae. Haec ego dum pecco semper solatia quaero, Et credo clemens quod mihi Christus erit. Propositum redeo, sed iam pertexere finem, Sermo sequens ad vos dicitur iste meus: Ad vos ingenuae quos enutriere Camenae, Pectora qui fertis candidiora nive, Astuta prorsus qui fraude doloque caretis, Vos istos placida sumite mente sonos. Non possum vobis multos promittere nummos, Fercula, nec fluxae prosperitatis opes. Non lautas etiam praebendas, his ego namque Destituor, vita est pauper inopsque mea. Quae vos, haec quoque me paupertas opprimit ingens, Qui fertur vobis hunc ego sumo cibum. Omnia sed vestri haec tolero patienter amore A summo expectans praemia digna Deo. At quaecumque in me Dominus largusque bonusque Contulit et larga pro bonitate dedit. Inque scholis doctis didici quaecumque moratus, Seu Colacine tua, seu Severine tua, Illa tibi — multum carissima turba - fideli 314