OCR
35 40 45 50 55 Apollo. Nullius est hominum tantos componere motus. Iratos animos offensaque pectora verbis Demulcere Deus praecordia flectit at ipse. Ipse potest duras hominum convertere mentes, Commotos animos solo compescere nutu, Ponderi Nestoreis nec sunt tam grandia verbis, Nec quicquam faciet docti persuasio civis. Auribus ergo tuis Musae quaecumque loquentur, Instructae nostris monitis, haec percipe verba, Quem quondam sacras scimus coluisse Camenas, Candida cum primum tondenti barba cadebat Id quod tempus erat fulvo pretiosius auro. Calliope. O multis celebris finibus et locis, Doctrina simul et consiliis potens, Cives praecipuos inter et optimos, Qui non exiguum iure tenes locum. Huc ad te venimus veste novem Deae Indutae varia pectore candidae, Quod iunxit sacra concordia vinculo, Pacis non studium, nos bona mens iuvat. Sic quicumque colunt numina candida, Et nostris studiis pectora molliunt, Affecti decet, ut sintque placabiles Offensas animo reiiciant suo. Idcirco numero convenimus novem, Ut nostrae valeant quas ferimus preces, Et nato facilis des veniam tuo, Qui peccata dolet tristitia gravi. Nostras hic sequitur cum studio vias 292