OCR
15 20 25 10 Repletus sacro pneumate verba canens: Quod sine caelesti mortales numine, noctes Referat insomnes ducere saepe nihil. Consilium sed quando Deus dat rebus agendis Tunc faustum, felix, redditur illud opus, Primo igitur vili demittens membra grabato, Grata Deo grato pectore vota cane. Incolumem quod te ad redeuntis tempora lucis Restituit, Satanae nec dedit in laqueos. Crura de hinc caligis, corpus circumdato veste, Hinc faciem puro fonte lavato tuam, Mox iterum forti caelestia numina voto. Assiduaque Deum sollicitato prece! Ut tibi se adiungat Palinurum, ac vela potenter, Ingenii praesens dirigat ipse tui. 20. [36] Ad Nicolaum Mednienski Nunc ego privatam si nescis transigo vitam, Invigilans studiis tecta paterna colo. Nunc rectore caret siquidem mea patria digno, Suntque rudi puero tradita sceptra scholae. Thurrius huc ad nos emissus dicitur esse Praevius adventus, o Colacine, tui. Hinc mea laetitiam capient praecordia quantam? Splendida cum caelo fulserit illa dies, Tunc ego nunc Musae lapsum renovabo vigorem, Dignaque te culta carmina mente canam. Fata regunt nostros, sum certo, certior actus: Sint, o sint Musis mitia fata meis! Tu quid habes calamo defer mihi quaeso fideli, Propositi, frater, maxima cura mei. 871; 6, 337—373. 290