OCR
Virgineis tulit haec mollia verba labris: Scis bene Bannovii qui sceptra scholastica gestat, Fraterno quod sit iunctus amore mihi. 15 Hic rogo quapropter nostro tu nomine scribas Ad thalami ut veniat sacra colenda mei. Ista pudibundo postquam dedit ore, puella Promissis abiit reddita certa meis. Ad sacra coniugii venias idcirco vocatas, 20 Non illis quam tu gratior hospes erit. Frater es, ergo tuae fac sis conviva sororis, Cum veniet thalami coniugiique dies. Coniugibus vult nos Christus salvator adesse, Quod Christus fecit nec tibi turpe puta. 16. [31] Carmen sapphicum patriam, parentes, educationem, res gestas et exitum vitae loannis Baptistae breviter continens Si Deus cuius reperitur ore Nil doli, summo celebrat favore Elisabethae sobolem, Ioannem Nomine dictum. 5 Cur tuos nostrum celebrare carmen Cessat, o vates pie, sancte, honores Editus quo non spatioso in orbe Celsior arte. Natus est orbis Solymae potentis 10 Moenibus, sedes fuerat sacrati Quae Dei verbi pariterque Iesu Omnipotentis. Patre lucem Zacharia ministro Seminis divi, genitricis atque 15 Hausit ex casta, sterilis fuit quae Prorsus Elisa. Vilibus ventrem saturavit ille, Melle silvestri pariter locustis, 285