OCR
25 10 15 20 Scilicet huic Gallus lucis praenuntius ales Et Galla servus de genetrice fuit. Fallor? An hic servum vel avem legaverit illi, Causa Valentino discutienda datur. Quem matura senem reddit prudentia, quamvis Signet ei teneras parvula barba genas. Haec ad candelam sero sub vespere lusi, Tu quoque respondens, quando licebit, eris. 11. [24] Valerianus Mader, Valentino Helnero Ut tua Pierio conspersa lepore tulisti Carmina iudicii dexteritate, valens. Dulcibus intentus dapibus, duo candida tinxi Qua, tuis oculis res ea visa fuit. Dulce cibus stomacho, sunt dulcia fercla palato, Carmine sed non est dulcior ore cibus, Ergo tuae captus doctae dulcedine Musae, Ova procul, dixi, tolle repente puer. Nunc animum farcire iuvat, quae sola voluptas Aonii debet corda levare gregis. Hic meus ardor erat tua quando poemata vidi, Ut legi, sed enim gaudia quanta tuli? Non ita Thalenses altis in montibus uvae Collectae dulces, crede, fuere mihi. Neque ita suave recens attractum stramine mustum E plenis memini dulce fuisse cadis: Ceu tua quae facili deducis carmina vena, Ceu tua disparibus verba ligata modis. Prima statim doctae monstrant praeludia Musae Ingenii quam sit copia larga tui. Dum tibi carminibus languentia corpora fingis E media in vitam morte redisse meis. 279