OCR
155 160 165 170 175 180 185 190 Incipiunt vitae gui numerare dies. Sed cito per populos sua desinet ille venena Spargere, iam docti nam coiere viri, Hanc ut caelesti configant voce Chimaeram, Qua sacra relligio damna nocere tulit. Erroris nisi paeniteat quem forte professi Mulciber absumet membra cremata sua. Qui regit hanc, ubi nunc maneo Cormaeus in illo pommendatic scholae Concilio praesens cogitur esse, scholam. Quae caput usque adeo per honestas extulit artes Non sit ut Hungarico clarior ulla solo. Fama meas etiam quae cum percrebruit aures Tecta, statim dixi: vester alumnus ero. Aspera tentabat paupertas frangere mentem, Atque ait: hic nullam scis quod habebis opem? Non tibi repletam mittet pater aere crumenam, Qui putat a Turcae te periisse manu. Aut te barbarica peregrinum gente Camenas Iamque diu cultas deseruisse scholas. Tunc ego, num clausa est caelestis dextra parentis, A patre desertum respicit ipse Deus. Si pater hoc sciret qua sis statione locatus, Eius adhuc largas experirere manus. Ecquid in immemorem subeunt oblivia mentem Ante tuis studiis quam pius ipse fuit. Quare ne dubita studiis incumbito saltem, De caelo auxilium deque parente feres, Sic igitur totum fidei me trado paternae, Qui paupertati consulet ipse meae. Non opus est magnos nimium transmittere sumptus, Te, pater, haec etiam littera fine monet, Transsylvana dedit mihi multa profectio namque Commoda, dextra mea est aero reversa gravis, Nempe salutantes illorum limina cantu, Quos proprio fovit Calliopea sinu. Commoda cum nummis animi percepimus, et sic Nostra fuit nummis dextra reversa gravis. Floreni (salvo sit dictum iure parentis) 273