OCR
80 85 90 95 100 105 110 Carmine sic nostro captus et iste fuit, Qualiter ingenuas mansuescant corda per artes, Tunc ego donatus cognitione fui, Tunc non paenituit voces didicisse coronas, Musicae laus et necessitas, Ars erit haec ideo semper amata mihi. aique utilitas. In miseris etenim praebet solatia rebus, Datque peregrinis commoda mille viris. Qui cupit immodicis sine sumptibus ire per orbem, Faxit ut hac tinctus linquat is arte domum. Musica cultori victum procurat alumna, Eripit mediae faucibus atque necis. Demodocum media servatum caede procorum, Inficias hominum numne quis ire potest? Carmine quod regum dulci cantuque solebat, Et licet ignoti facta referre Iovis. Quin quoque prudentem cantus servavit Ulyssem, Mendicus querulo dum rogat ore cibum, Musica comparibus septem compacta cicutis Te mea dum vivens, lingua sonabit, erit. Te quoque Petre mea celebrabo voce Barossi, Quo didici dulces praecipiente sonos. Iam loca, iam populi, mores hominumque parenti Essent carminibus significanda meis. Sed quia res nimium longi foret ista laboris, Relligio qualis sit regione canam. Ethnica multorum coluerunt nomina divum, Mundus adhuc expers cum pietatis erat. Subdita Romano siquidem provincia sceptro, Roma caput mundi quando tenebat, erat, Nunc quoque fictorum restant simulacra deorum Vidimus in multis qualia multa locis, Nomina quin etiam magnorum saepe virorum Exhibet antiquus conspicienda lapis. Qualia praecipue vaivodae continet aula, Hic ubi detinuit nos mora quinque dies. Olim Romanis fuit haec repleta colonis Terra, sed hanc Saxo Martis ademit ope. 271