OCR
10 15 20 Natalemgue simul te concelebrare tonantis, Qui abstulit adventu crimina nostra suo. 6. [4] De cometa in aere anno 1577. die nono Novembris conspecto ad egregium dominum Simonem Iessenski, notarium sedis et civitatis Trencziniensis, patronum suum Hebraeo qui rite geris de nomine nomen, Auscultanda Dei quod pia iussa monet. Altaque Iessenski cognomen Fraxinus arbos, Cui dedit et vocis cum ratione suae, Accipe Maecenas, crassae modulamina Musae Parva, sed officio non alieno meo. Namque ferunt magni praelustria dona barones, Quale queo, munus me tibi ferre decet Cum fuero Croesus, Croesi tibi munera mittam. Irus adhuc cum sim talia dona cape! Causa, prius gratae quod non tekpia mentis Exhibui, nimium crassa Minerva fuit. Quae longos postquam, modicum est exculta per annos, Non potuit quoque non commeminisse tui. Namque — fatebor enim — cari post grata parentis Officia, alter eras tu mihi rite parens. Bartpha mihi numquam nisi te duce visa fuisset, Pierii sedes est ubi sacra chori. Quam memori quoque mente habeo, pueroque recordor, Te mihi tum largas exhibuisse manus. Tanta patri me, tanta tibi debere patrono Testor, ut haud umquam haec exsolvisse queam. „Attamen est prodire tenus, si non datur ultra, Rebus in eximiis et voluisse sat est.” 265