OCR
10 15 20 25 30 [[*4r]] [Bejegyzés 2] 3. [1] Prosopopoeia in arma reipublicae Trencziniensis Urbs ego, Trenczinii quae dicor nomine, regum Magnifica quondam sum bene structa manu. Non opus authoris sunt haec mea moenia vilis, Quisquis erat, nostri maximus author erat. Unde fruor primis nunc libertatibus urbes Has inter, liquido quas Vagus amne rigat, Ut merito dici magnorum filia regum, Qui modo sunt et qui praeteriere queam. Horum nunc etiam cura sum clara paterna, Praesentem in duris dant mihi rebus opem, Exstructura novos undoso flumine pontes Auxilia a sacris regibus ampla fero, Fortia dum valido sunt propugnacula muro, Secura nobis pace struenda domi. Aeriae turres et tecta minantia caelo, Omnibus his regum dexteritate iuvor. Hinc mea nobilitas et equestris defluit ordo, Hinc titulos claros armaque digna gero: „Agnus in aprici laetatur gramine campi, Inque humeris portat laeta trophaea suis,” Tartara vincentis quae sunt insignia Christi, Qui propria miseras morte redemit oves. Sed referam prima cur haec ab Origene grata Tradita lanigeri sint mihi signa gregis: Tempus erat nondum cum fundamenta locorum Urbis erant, arcis nec quoque nomen erat. Balantem tunc saepta gregem conclusa tenebant, Arx ubi nunc alto conspicienda loco est. Urbs ubi structa iacet, culti viridaria prati Praebebant niveo pascua amoena gregi Upilio pascebat oves cognomine Trenczin 10 dant mihi rebus opem] Ov. Pont. 4, 3, 25. 19 laetatur gramine campi] Hor. ars 162. 262