OCR
sit. Avus enim magnificentiae vestrae magnificus dominus dominus Melicheor Balassa, (cuius nomen utinam feliciter gerat magnificentia vestra) guantus fuerit notum est cum Mahometistis, tum quoque Transsylvanis, contra quos pro caesareae maiestatis, Ferdinandi imperatoris, castris strenue pugnavit et saepius victoriam obtinuit. Avus vero — sanctae memoriae — genitricis magnificentiae vestrae magnificae dominae dominae Helenae Zrini etc. parens, qui fere fuit sui temporis murus et propugnaculum Hungariae, etiam magno ad virtutem consequendam spectaculo magnificentiae vestrae esse potest. Quid vero de superstitis [A3v] ex mera Dei misericordia, magnificentiae vestrae parente, magnifico domino domino Stephano Balassa, dicam virtutibus? Cui in sincera absque hypocrisi, pietate his oculis parem, inter coequales eius ordinis homines — Deum testor — non vidi. Horum, inquam, maiorum magnificentiae vestrae nobilitas et plena famae virtus ad imitationem magnificentiae vestrae sufficerent licet. Nihilominus tamen hoc libello, eo potissimum fine magnificentiae vestrae donare et ornare volui, ut hoc veluti singulari et novo incitamento magnificentiam vestram ad virtutem amplectendam, amandam, fovendam ex officio meo admoneam. Video enim illam aetatem iam magnificentiam vestram ingressam, qua aetate Hercules cum a voluptate et virtute, utram ex duabus [A4r] imitari vellet tentabatur. Aliud est unde motus magnificentiae vestrae hunc scholasticorum exercitiorum libellum dedicatum esse percupiam: singularis et sincerus in me amor magnificentiae vestrae quo me cum privatim studiis in aula paterna magnificentiae vestrae incumberet, una cum domino Mathia Carthicio, praeceptore suo, viro in arte poetica lynce oculatiori, complexa est, et multis benevolentiae signis affecit. Persuasum itaque mihi habeo, magnificentiam vestram eo quo a me proficiscitur animo, hunc studiorum meorum fetum accepturam et suo favore sustentaturam. Porro rationes propter quas haec mea et amicorum carmina - licet forsitan luce indigna — prelo submittenda iudicabantur sunt istae: [A4v] 1. Experiuntur artis poeticae amatores, quam sit hoc studium nostrae praecipue nationis hominibus laboriosum, adeo ut mirum sit nos simplici oratione vix balbutire posse, respectu eorum qui Latinitatem et solidam eruditionem a parentibus et veluti cum lacte materno hauriunt. Labor autem difficilior, maiorem animi voluptatem parit, ideoque situ obduci, ac minime perire debet. 2. Secunda facti mei ratio est gratitudo erga carissimos parentes, patriam, praeceptores, Maecenates, etc. quorum auxiliis - Deo favente — studia poetices, veluti per manus mihi sunt tradita et sumptibus, fructu paene maioribus aucta. 3. Amor amicorum et personarum, quarum nomina versibus his [A5r] celebrantur. Licet enim quidam eorum iam caelestem patriam occuparint, quidam vero locorum distantia a me disiuncti sint, tamen et alibi degentium et vita hac mortali defunctorum, memoria semper quoadusque vixero, erit mihi gratissima. 4. Ideo commisi mea iuvenilis aetatis studia prelo, ut iuventutem litterariam, praecipue vero liberos et posteros carissimae patriae meae Trenczinienses, paradigmate hoc admoneam, ut hac ingenua poeseos arte et Deum celebrare, et notitiam ac favorem apud optimos quosque sibi conciliare contendant, id quod versibus his fit manifestum: 260