OCR
38 Tr 0 AS quod vino Sirmienfi par, ant fimile in toto terrarum orbe difficile fit reperire, Cuspinianus vero vina Sirmienfia dicit excellentifsima, quæ cum Cretico, aut Corfico certare putat vino. Quin imo & Nicolaus Olähus, qui e Transylvania oriundus pofi exactos in Aula Uladislai, & Ludovici H. Regum juvenilis ætatis annos per varios honorum gradus ad Cancellarii Avlici primum, deinde etiam ad Archi-Episcopi Strigonienfis dignitatem Anno, 1557. pertigit, hic inquam rerum Hungaricarum, fi quis alius, peritifsimus Tokajenfis quidem vini Cap. 11, facit mentionem , fed dum celebriora Hungariæ vina enumerat, Tokayenfibus præcipuam gloriam non tribuit. Sie enim habet Cap. 10. in defcriptione Civitatis Pesthienfis, ævo fuo emporii tota Hungaria celeberrimi: ,, Pesthum Civitas vinis exoticis, non Sirmicis modo, iisque optimis: (quæ perinde ac Cretica funt) dulci fapore præftantibus, fed & Baronianis, Somodianis celebris. Eo conveniunt magno nu» mero Poloni, Silefite, & plereque » nationes externe, in eaque vina mer„ canturs 99 3) 99 599 33 42