OCR
10 10 15 Appendix 3. Stanislaus Rescius, Francisco Hunniadino. Legimus hesterna scriptas tibi luce Camoenas, Quis neque Phoebeus blandior esset olor: Obstupui: nec iam divinum miror Homerum, Nec tua sunt tanti carmina magne Maro. Desino mirari promptam Nasonis avenam, Qui quicquid voluit dicere, versus erat. Quam subiti surgunt genio dictante lepores, Innumeri risus, innumerique ioci! Salve igitur multum divine poeta, parensque Eloquii, et patriae gloria prima tuae: Scilicet hoc tantum volui, salvere iuberem Te, quo candidius nil sacra laurus habet. Appendix 4. Stanislaus Rescius, Francisco Hunniadino. Cunctarum pater elegantiarum, Et vatum pater omnium et decorum, Francisce unice: quotquot hoc in aevo Luserunt numero hoc modo, et modo illo, Boni Apollinis optimi poetae, Pleni numine, numine et sororum, Quae Pimpli nemora incolunt et Ascrae. Prudenter facis et amice valde, Flenti quod lacrymas remittis udas, Nec tantum tibi credis esse scriptas. Nam Regis Stephani videre dulce est, Hoc quicunque canit modo modo illo, Nomen, cui similis nec est secundus, Nec maius generavit alma tellus Quenquam: cui pudor, aequitas, sororque Pacis, sacra fides, amorque veri, Quando ullum invenient parem per aevum? 277