OCR
10 10 45: Epitaphia divi regis Stephani Hic me coniectum curis odioque meorum [F4] Hausit summa dies et inevitabile fatum, Restitui invitis et honorem et regna Polonis Indomitas Scythiae vires, Prussumque rebellem Marte fero domui, servavi iura fidemque Faelix aeternis nisi famam extendere fatis Fata invidissent, nostrique ignavia secli. Flete piae leges, cives gaudere protervi Libera iam vestris taxata licentia fraenis Moribus et similem vestris iam quaerite regem.?7 46. Aliud Quid mihi pro victo pacata Polonia Moscho Pro salvo populo quid dedit? Invidiam. Principe me quod honos et mortua fama revixit Turaque quod sanxi quid dedit? Invidiam. Quis furor invidia mentes afflavit iniquas Proque benefactis cur male facta dedit? Libertas, mala lex, et prava licentia regni, Venalisque fides, ambitioque levis. Ergo pax, plebs, ius, honor, inudiaeque valete Et bona libertas: iam mihi parta quies. 47. Aliud Marte invictus eram, vicit mors saeva, quis author? Non vis, non virtus ulla: duo medici. Quid mirum haereticus proscriptus et hostis uterque Divorum atque hominum corporis atque animae. 267