OCR
150 155 Historiae fur Ungaricae, non author et author, Et sine doctrina doctor, non arbor et arbor, Sambucus iacet hic: nulliscius, omnisciusgue, Exspue gui transis, cinerigue imminge viator. Forsan erit tempus, guo iusta piacula tantum Expendet scelus, atque tibi pro sanguine sacro, Debita persolvent meritae praeconia vitae Nati natorum, et poenas memor exiget aetas. Quod si me viridi non exteret Atropos aevo Invida, maioresque Deum tenor annuet annos. Maiori mihi clade lues, ultrice flagello Te sequar: et iustis in te bacchabor lambis. 39. Melos, ad Cancellarium Zamoscium victorem. Quae tibi digna dabunt servati praemia cives Zamosci patriae pater? Zamosci,”” etc. Externo internoque refers simul hoste triumphos: Infandum prohibes iugum. Dive parens, non totus obis Stephane inclyte: Vivit, Vivit bellipotens gener: Vivat. 264